Wer sind wir?

Hier stellen wir uns vor, doch muss, wer mehr über die Lateiner am GZE wissen möchte, sich erst ein bisschen anstrengen!

Wer diesen Text übersetzen und als Zusatzaufgabe 2 lateinische Autoren nennen kann, die hier „verarbeitet“ wurden, darf sich bei der Fachgruppe Latein melden!

Fluctuat nec mergitur: Ludus Latinus hac in schola ventis interdum adversis tamen id temporis firmiter stat. Nam numerus discipulorum, qui linguam Latinam a septima classe vel a sexta classe inceptam discendo sese student praestare ceteris, ne vitam sine cultu atque humanitate antiquitatis transeant veluti pecora, adhuc crescere videtur: aestimatione facta triginta tres usque ad quadraginta duo centesimae unius anni; pars quoque eorum, a quibus a classe nona ea lingua tertia discenda suscipiatur, plus minus stabilis est.

Quattuor collegae ludi Latini nos adhuc reliquerunt: Dominus Kühne senectute coactus ante diem Kalendas Februarias anno Domini MCMXCVII nolens volens et, ut ipse dixit, invitus abiit; dominusque Mahlstedt bene de scholastica ‚militia‘ meritus nunc otio cum dignitate fruitur, postquam a. d. Kal. Nov. anni MCMIIC discessit. Neque iam dominus Krötenheerdt, qui nos semper strenue adiuvabat, ex mense Augusto MCMIC in officio mansit. In quorum locum succeserunt domina Baumann, quae partes adiutricis agit, et ab anno MCMIC duo iuvenes: domina Brügmann dominusque Grümer. Postquam discipuli linguae Latinae a sexta classe studere incipiunt, etiam domina Jans-Buse nobis summo auxilio est. Dominus Storm ex mense Iulio anni MMVI libens merito otio fruitur. Cuius locum susceperunt Dr. Frank Fritzinger et, nedum domini Schmitti obliviscamur, et paulo post domina Finsterhölzl, ita ut una cum eis reliqui magistri ludi Latini, summa ope novisque etiam libris, methodis, mediis utendis ad hanc linguam propagandam nitantur dicentes „Octo faciunt collegium“.

Verum igitur illud poetae “Tempora mutantur et nos mutamur in illis”.